Nehemiah 12

etc. BEDA, ubi supra. Hic principes sacerdotum una cum fratribus suis, etc., usque ad ideoque illum superstite adhuc Nehemia nasci potuisse. BED., ibid. Descripta est successio principum sacerdotum et levitarum, etc., usque ad amica provisione restaurant, et debito honore exaltant. ID., ibid. Jamdudum aedificata erat civitas, etc., usque ad tunc in re ipsa fruentium divina visione beatorum hominum in corporibus spiritualibus inter angelica agmina. . etc. ID., ibid. Cymbala, psalteria et citharae, etc., usque ad et corda proximorum ad amorem ejus accendunt, etc. ID., ibid. Imitatores scilicet eorum, etc., usque ad et in ipso tempore dedicationis, id est, perpetuae remunerationis ibidem pariter uniuntur. . ID., ibid. Justus omnino ordo, etc., usque ad et vinctis manibus et pedibus in tenebras exteriores mittatur. etc., id est confessionis vel laudis, perfectiores sunt Ecclesiae doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt: quia in tempore tribulationis generalem Ecclesiae conversationem altius vivendo transcendisse probantur. De his enim dicitur: Isai. 62., etc. Jure ergo qui nunc muris Ecclesiae tanquam vigiles praesunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis praeeminebunt. Vel spurcitiam peccatorum in praesenti de Ecclesia correctius vivendo, et errantes corrigendo expurgent, et in futuro qui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, id est ingressu patriae coelestis, expellant. Vel chori laudantium ad dexteram euntes super murum ad portam sterquilinii ascendunt, dum eos dignos laude praedicant qui omnem immunditiam de Ecclesia praedicando, arguendo, excommunicando, eliminant. . etc. In hac vita filii sacerdotum in dedicatione civitatis Dei tubis canunt, qui ad memoriam patriae coelestis corda auditorum praedicando succendunt. Quia non suo sensu vel desideriis innituntur, sed patrum et prophetarum vitam et doctrinam per omnia sequentes verbo praedicationis insistunt. Quia in omnibus quae agunt verba sanctae Scripturae prae oculis habent, quibus ducibus ad ingressum vitae aeternae perveniant, ut inebrientur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus, apud quem est fons vitae, etc. BED., ibid. Cum civitas aedificaretur, etc., usque ad sanctam Trinitatem socia exsultatione concelebrant. ID., ibid. Ascendunt filii sacerdotum, etc., usque ad ortumque solis justitiae sine occasu videre merentur. ID., ibid. Longum est de singulis portis vel turribus specialiter disserere, etc., usque ad circumspecta semper est necesse cautela et sollicitudine muniri. . ID., ibid. Perambulatis moenibus et portis civitatis, etc., usque ad in cujus implenda voluntate infatigabili mente permaneo. . Psal. 115.. Hoc fit cum in coelesti patria omnium sanctorum multitudine congregata, eas pro quibus in praesenti gemimus quasque gratiarum actione quotidiano desiderio sitimus, laudes efferimus. etc. BEDA, ibid. Haec ad dedicationem sanctae civitatis, etc., usque ad et victimas bonorum operum maximas immolare curabant. etc. Quia tempore resurrectionis non solum qui praedicando vel fortiter operando Ecclesiam aedificarunt, fructum laboris percipiunt, sed etiam infirmiores ejusdem fidei consortes, eadem vitae perceptione laetantur. enim Psal. 113.. etc. BEDA, ibid. Gaudentibus cunctis, etc., usque ad et cum magna laude et laetitia erat dedicata. . .
Copyright information for VulgGlossa